# In Psalterium Expositio 1.36.34

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.34

Vers. 32. PHE. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Narratio haec per figuram characterismon, quae Latine informatio vel descriptio dicitur, tempus beatae resurrectionis ostendit. Non enim dicit, meditatur, sed meditabitur de futuro. Os hic cogitationem debemus accipere, quia de lingua sequitur quid loquatur. Meditabitur ergo sapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordis purissima visione. Ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed coelesti largitate inelaborata praestatur. Et lingua ejus loquetur judicium, quia sermo ibi nequaquam a cogitatione dissentiet; sed sicut eor meditabitur sapientiam, ita lingua loquetur per cuncta justitiam. Hic est ille coelestis et beatorum modus, ut merito in consortium angelorum recipiantur qui se nullo errore confundunt. Loquitur ergo lingua justi judicium, cum veri luminis fuerit manifestatione completus. Judicium enim dictum est, quasi juris dicium, quod in eo jus dicatur. Non enim sancti semper judicabunt, dum constet unum Domini esse judicium. Sed in aeternum juste locuturi sunt, quos revera divina virtus amplectitur. ·

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
