# In Psalterium Expositio 1.36.35

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.35

Vers. 33. Lex Dei ejus in corde ipsius, et non sup· plantabuntur gressus ejus. Vides quemadmodum nobis perfectio futurae beatitudinis indicatur; ut nihil aliud homo in corde recipiat nisi voluntatem Dei, qua beatus efficitur, per quam ad tantum culmen ascendit, cui gratias indesinenter acturus est. Dei ejus significat qui eum de mundi istius clade liberavit. Hoc enim pronomen ejus gratiam indicat Domini Salvatoris. Nam cum sit omnium Deus, ipsius proprie dicitur quem liberare dignatur. Cum dicit, in corde ipsius, sensum beati universum tali bono significat esse completum. Hujus itaque gressus supplantare nemo praevalebit, quando jam et originale peccatum desinet, et diabolus decipiendi licentiam non habebit. Supplantare onim dicimus plantis foveas praetendere, ne possit incedens firmum reperire vestigium· Hoc ibi nullatenus constat esse faciendum, ubi secura et aeterna sunt omnia; sicut io quinquagesimo quinto psalmo dicturus est: Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lucrymis, pedes meos a lapsu (Psal. LV, 13)

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
