# In Psalterium Expositio 1.36.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.4

Vers. 2. Quoniam tanquam fenum velociter arescent., et sicut olera herbarum cito decident. Reddita est causa probabilis quare sequi non debeamus quos scimus celeriter esse perituros. Fenum pulchra res est dum viret, dum floret; sed cum aruerit, mutato protinus colore marcescit. Sic sunt impii, qui quasi florida laetitia relucentes praematuro fine siccantur. Primo feno comparati sunt, ut arescerent; nunc agrestibus oleribus, ut deciderent. Non enim dixit, olera hortorum, sed, herbarum; ut significaret potius illa vilissima quae per agros sponte nascuntur. Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur. Quapropter fenum mundi nobilibus comparemus, qui et facile proficiunt, et viriditate magna quasi gratia vestiuntur. Olera herbarum mediocres ponantur et humiles, quae per loca inculta copia pullulante consurgunt, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem. Sed et illud velociter arescit, et ista cito decidunt. Sed dicat aliquis, Quando hoc illis evenire credendum est? Scilicet tempore judicii, quando splendor aestatis arridet, cura ad consuetudinem arborum omnis homo fructus suos aperit. Saeculum enim istud similitudo est hiemis, ubi factorum nostrorum omne germen inclusum est; nec potest de eis judicari, quae probantur abscondita. Quapropter in his duobus versibus etiam illud argumentum declaratur eximium quod dicitur epichirema, Latine exsecutio sive argumentum, quod rei dubiae fidem per exempla confirmat; ostensum est enim cito impios cadere per fenum et olera.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
