# In Psalterium Expositio 1.36.40

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.40

Vers. 38. RES. Et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Mundus iste duobus modis transitur, sive cum deseritur meliori conversatione, sive cum a mortuis in fine relinquitur. Ergo qui transierit ad Deum sanctissima conversatione, potentem jam non videt peccatorem, quando infirma videt omnia de quibus gloriatur humanitas. Quaesivi enim dicit, hoc est in memoriam reduxi: quia tunc justi recordantur maxime peccatorum, quando miseratione Domini in melius immutantur: dolentes quia miseri ab eis malis actibus segregantur. Locus enim peccatorum mundus iste dignoscitur, in quo et scelera perficiunt, et fugitiva felicitate cumulantur. Sed utique locus iste cum eorum prosperitate dissolvitur, quando totius orbis corruptibilis gloria terminatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
