# In Psalterium Expositio 1.36.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.7

Vers. 5. GIMEL. Revela Domino viam tuam, et spera in eo; et ipse faciet. Velum quoddam est densitas peccatorum, unde via, id est vita nostra tenebrosi amictus circumdatione vestita est. Hanc revelamus, quando delicta nostra promptissime confitemur. Revelavit enim Paulus apostolus viam suam, quando dixit: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Speravit autem in Domino dum clamaret: Infelix ego homo, quit me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Adjecit, et ipse faciet: ipse qui omnipotens est; ipse qui manu fortis est; ipse revera cujus omnia jussionibus obsecundant. Et qualia sunt quae ipse facit per epexegesim positam subter explanat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
