Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.37.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque: rugiebam a gemitu cordis mei. Ipsa quidem verba repetit, sed vehementiora facta sunt, dum in uno versiculo colliguntur. Possumus enim corpore curvari, et animo non humiliari: sed hic ideo utrumque conjunctum est, quia multiplex calamitas liberum nil relinquit. His etiam aliquid majus adjecit: Usquequaque, id esi ex omni parte, ex omni consideratione; ut eum copiosa calamitas undique probaretur ambiisse. Sequitur, Rugiebam a gemitu cordis mei, Rugire proprie belluarum est. Hic autem ut gemitum ostenderet fortiorem, ipsis se comparat, quae validissimo fremitu suum velle declarant. Et vide quod sequitur, a gemitu cordis mei; ut virtutem patientiae magnae monstraret, in gemitum se asserit, non in verba prorupisse.