# In Psalterium Expositio 1.37.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.14

Vers. 12. Et proximi mei a longe steterunt; et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Vers. 13. Et qui inquirebant mala mihi loculi sunt vanitatem, et dolos tota die meditabantur. Proximi quidem erant sanguine, sed longissimi reddebantur fetoris horrore; dum quod ille tolerabat in vulnere, illi sustinere non poterant in odore. Nam et ipse de uxore sua dicit: Halitum meum exhorruit uxor mea (Job XIX, 17). Quid, rogo, extraneorum fastidia, dum halationes ejus uxoris charitas sustinere non posset? Nam et de proximis suis ita dicit: Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Ibidem, 13). Cum enim dicit: Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, diabolum cum ministris suis designat, qui quanto illum videbant in Dei amore persistere, tanto ei mortem animae nitebantur inferre. Subjunxit: Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem. Uxorem designat, quae immundis spiritibus adacta, dum eum cupit liberari de poena, viro sanctissimo suadebat, ut Domini loqueretur injuriam, dicens: Dic verbum in Domino, et morere (Job II, 9). Meditabantur quoque supradicti dolos, quia dum se consulere corpori putabant, animae contraria suggerebant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
