Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.37.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Et factus sum ut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Sensus ipse repetitur, ut nobis magnae patientiae validius inculcetur exemplum. Habebat utique veritatem causae suae, per quam mala suadentes potuisset arguere: sed vir patientissimus sibi reputans omnia, ab illorum increpatione cessabat, sicut ipse dicit: Nonne dissimulavi? nonne quievi (Job III, 26)? Nam cum eos posset arguere qui falsis eum criminationibus impetebant, sic elegit tacere, quemadmodum solet ille facere qui veritatem responsionis cognoscitur non habere. Respice nunc singulis causis remedia contributa. Contra corporeos dolores supra dixerat: Rugiebam a gemitu cordis mei: nunc adversus iniquas suggestiones posuit: Ego autem vetui surdus non audiebam, etc. Sic narrationis Istius textus gemina expositione finitus est.