# In Psalterium Expositio 1.37.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vir iste sanctissimus; sicut de ipso Dominus dixit: Simplex, rectus, et timens Deum, ac recedens a malo (Job I, 1), cum tentalionibus diaboli fuisset traditus ad probandum, inter dolores anxius, non erat tantum de sua poena sollicitus, quantum dc Damini offensione suspectus. rogat ne tormenta quae patiebatur irato judice sustineret. Verberatio enim quae venit a quieta mente correctio est, sicut legitur: Argue sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8); quae autem venit ah infenso judice rationabiliter formidatur. Illa enim emendationem prasini, ista exigit ultionem. Hinc est quod rogat ut non arguatur in ira, nec in cum damnatione perpetua vindicetur. Sic enim metuens et in libro suo dicit: Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum (Job XIX, 11). De ira vero Domini Pater Augustinus in libro Enchiridion (Cap. 13) pulchra brevitate disseruit dicens: Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta ejus, quae non nisi justa est, irae nomen accepit. De ira denique vel furore illa sufficiant quae de talibus verbis in psalmo sexto jam dicta sunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
