Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.37.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam iniquitates meas superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me. Adjicitur ad impetrandam benevolentiam tertius modus, ut non se injuste perculsum dicat, sed peccatis suis videatur imputare quod patitur. Nunc ad exponenda verba redeamus. Iniquitates nostrae elevant se super caput nostrum, quando sibi amplius vindicant, quam ratio justitiaque patiatur. Caput enim nostrum ratio est, supra quam inter bona collata celsius nil habemus. Ipsa enim duce, Domino praestante, dirigimur; ipsa nos ad bonos actus proficuaque perducit. Quam si iniquitas oppresserit, illa protinus victa succumbit. Sed his iniquitatibus ista vicissitudo tribuitur; ut qui se levitate erigunt in tumorem, gravissimis afflictionibus onerentur. Constructa sunt pulcherrima veritate principia; nunc partem narrationis, quemadmodum formata sit, debemus exquirere.