Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.37.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. Merito turbatus est, qui tantis doloribus videbatur oneratus· Miseriis enim affligitur, qui animam suam doloribus fletibusque castigat; sicut ipse quantum ad considerationem passionum pertinet, dicit: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Job VII, 16). Usque in finem, sive terminum vitae significat, sive Dominum Salvatorem: quia tandiu fidelium unusquisque turbatur, donec ad ipsum indulgentia concessa perveniat. Nam quod sequitur, tota die contristatus ingrediebar, continuationem doloris insinuat. Dicendo enim, tota die, simul et noctes designat, quae non erant a cruciatibus ejus alienae, cujus cicatrices computruisse referuntur. Sed inter haec ingrediebatur tristis afflictus; et quod est familiare fidelibus, nequaquam de Domini pietate desperans.