# In Psalterium Expositio 1.37.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.9

Vers. 7. Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Hinc erat quod tota die contristabatur, quia diabolus, qui corpus susceperat affligendum, non cessabat et animam ejus vana imaginatione fatigare. Dicit enim vilium, quo maxime humana laborat infirmitas: ut modo in oratione prostrati, superfluas res videamus appetere; modo psalmodiam dicentes terrena cogitemus. Sed de ista illusione quam patimur, sufficienter dictum est in libro quem de Anima pro nostra mediocritate conscripsimus. Sed cum istud maxime contingere soleat otiosis, dicit sibi quoque provenisse, qui sanitatem corporis non habebat; ut tanquam civitas obsessa infestantibus inimicis undique pulsaretur. Nam quamvis caro diversis frangeretur angustiis, originalibus tamen vitiis non reddebatur [ed., credebatur ] excepta. Ista est illusio qu« secundo Domini curatur adventu, quando et carnis vitiis caremus, et immissiones diabolicas ultra non patimur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
