Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.38.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Idithum iste, quem diximus vitiorum nocentium transilitorem, formam nobis justi hominis praebet. In primo ordine psalmi contra insidiatores inimicos in maximam se perhibet utilitatem remediumque tacuisse: petens vitae suae finem debere cognoscere, si forte incarnationem Domini etiam corporeis oculis videre mereretur. Secundo per syllogismum quinquepartitum timorem vanum probat esse mortalium, quoniam sunt omnia in potestate Domini constituta. Tertio rogat ut ei delicta noxia dimittantur, quatenus vita ejus prospero fine claudatur.