# In Psalterium Expositio 1.38.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.38.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.38.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam m lingua mea. Consuetudo est humanitatis, ut cum se aliquis laudabili conversatione tractaverit, calumniantium insidiis protinus appetatur. Iste ergo Idithum, qui de probabili opinione pessimorum contraxit invidiam, secum ipse deliberans dicit, melius esse silentium tenere, quam aliquid malitiosis edicere [ed., malitiose dicere]. Quis enim hominum sic cautus sit, ut si inter aemulos loquatur, nullum verbum ejus incurrat aliquam quaestionem? Nunc particulatim singula videamus. Dixi, hoc est, apud me in corde meo, ubi sapientes ante deliberant, quam loquantur. Custodiam vias meas. Non dicit, a criminibus me abstineam, quia jam sanctus erat; sed a superfluis verbis, quae raro potest vitare vel continens; sicut Jacobus apostolus dicit: Linguam enim nullus hominum domare potest. Modicum quidem membrum est, sed magna exaltat (Jac. III, 8). Difficilis quippe res est linguam in lubrico faucium constitutam, veritatis rigidae tenere mensuram: cui si incaute frena laxentur, frequenter contra se loquitur. Facilius enim tacendo culpa refugitur, quam loquendo.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
