# In Psalterium Expositio 1.38.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.38.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.38.4

Vers. 2. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Figura est epexegesis, id est, explanatio dicti superioris. Dicit enim causam quomodo delinquat in lingua sua. Linguae siquidem ostium os habetur; et bene illa clausa servabitur, si ejus janua custoditur. Salomon quippe dicit: Ori tuo facito ostium et seram, et verbis jugum atque stateram (Eccli. XXVIII, 28, 29). Sera enim dicta est, quod sero ostiis adhibeatur. Sed ista tanta custodia quam praemisit, sequitur quando maxime debeat adhiberi; scilicet quando invidus cuiquam consistit adversus, quaerens audire, unde calumniam possit efficere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
