Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.38.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Obmutui, et humiliatus suum, et silui a bonit: et dolor meus renovatus est. Prudenter decepti sunt insidiantes; ut dum sermonem captiose quaererent, silentium reperissent. Sed possunt et illi obmutescere, quorum os frequenter nimio furore concluditur. Addidit, et humiliatus sum, ut illud silentium non dolosum, sed intelligeres esse purissimum. Humiliatus enim significat humi prostratus. Siluisse quoque se dicit a bonis praedicationibus, ne doceret contemnentem. Sed quia consuetudo malorum est, ut quamvis bona audiant, nullatenus acquiescant, quapropter a bonis se dicit necessitate siluisse; quia salubrem commonitionem recipere non poterant, qui contentionum semina perquirebant. Dominus enim in Evangelio dicit: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Nam eum dicit, renovatus est dolor meus, significat sibi eum et ante fuisse, quando vota iniquorum intelligentiae virtute noscebat. Modo autem cum videret iniquitates hominum contra se potius exercitari, renovatus est dolor ejus pietatis intuitu; tribulationem suam faciens delictum videlicet alienum.