# In Psalterium Expositio 1.38.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.38.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.38.7

Vers. 5. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Post illam lam magnam patientiam, et invicti animi robur eximium, absurdum est credere sanctum virum desiderio hujus vitae annorum sibi notitiam postulasse: sed plenus desiderio Domini Salvatoris (quem tota mente decuit perquiri) scire voluit qui ei lucis terminus pararetur: si potuisset ad illam sanctam incarnationem, quam gestabat mente, ejus longaevitas pervenire. Petit ergo ut suum finem noverit, id est, Dominum Salvatorem. Ipse enim noster est finis, ad quem pervenisse vita est nihilominus sine fine; si tamen eum culpis sequentibus non reddamus infensum. Deinde numerum suorum dierum desiderat advertere, ut evidentius appareret si ejus conspectum etiam corporeis oculis mereretur aspicere. Addidit etiam, ut sciam quid dedi mihi. Suo enim fine recognito, scire poterat quantum usque ad adventum ejus restare potuisset. Et bene additum est, quid desit mihi; quia revera deesse sibi judicabat ad vitam, si ejus non meruisset videre praesentiam. Sic magni ardoris illius desiderium, sermonis istius qualitate constat expressum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
