Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.38.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te est. Vides merito Christi Domini praesentiam postulatam, antequam veteres dies suos esse profitetur. Nam quamvis Deo placita se conversatione tractaret, in veteribus tamen diebus erat, quando necdum ad gratiam novae regenerationis advenerat. Veteres enim illo tempore fuerunt dies, qui humanum genus ad defectum mortis protinus adducebant; nec erat in illis aliquid novum, ubi minime radiaverat Domini Salvatoris adventus. Unde Apostolus dicit: Vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Sequitur: Et substanlia mea tanquam nihil ante te est. Non dicit actus suos nihil esse ante Deum, sed substantiam suam. Nam quomodo poterat fieri, ut qui mundum transilierat, superaverat carnis suae vitia, ante Deum haberetur ut nihilum? Sed merito substantiam suam ante Deum dicit nihil esse, quae Adam peccante damnata est. Cui nisi aliquid Divinitas contulerit, de proprio non habet opere quod praesumat.