# In Psalterium Expositio 1.4.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.1

In finem psalmus David canticum. Subtiliter perscrutemur quid nobis sigillatim sermones isti denuntient, quos praefati sumus veracissimos indices esse psalmorum. Finis modo non significat alicujus rei consumptionem, sed perfectionem spiritualium rerum. Nam, sicut dicit Apostolus: Finis legit est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), qui est omnium bonorum gloriosa perfectio. Et ideo quod positum est, In finem, ad Christum Dominum commonet esse referendum: sive, ut quibusdam placet, pro nobis dictum esse credendum est, In quibus, secundum eumdem apostolum, saeculorum finis advenit (I Cor. X. 11). Illud tamen sciendum est, ad terminum referri non posse, cum adhuc operis ipsius initia esse videantur. Psalmus est amem, sicut diximus, organum musicum capite sonorum, quo divina praeconia canebantur; canticum autem, quod superbas laudes humanis vocibus personabat. Sed haec ideo videntur esse sociata, quia et instrumentis musicis, et choris psallentium, sacrificiis coelestibus consona vocifer…- tione canebantur. Sic istis verbis omnibus commonemur, ile Domino Christo canticum istud esse dicturum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
