Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Cum invocarem te, exaudisti me, Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei. Domine, et exaudi orationem meam. Consideremus quid sit hoc, quod mater Ecclesia in uno eodemque versu, et exauditam se dicat, et iterum deprecetur audiri: significans perfectae orationis hunc esse modum, ut licet nobis postulata desideria concedantur, probabili semper ambitione audiri. Nos tamen jugiter postulemus, sicut dicit Apostolus: Sine intermissione orale. In omnibus gratias agite (I Thess. V, 17, 18). Deus autem justitia meae, recte, dicit Ecclesia, quae sensu orthodoxo Trinitatis unitatem et omnipotentiam confitetur. Nam et membra ejus sigillatim dicere similia, sacra lectione comperimus, sicut in Job legitur: Attende innocentiam meam (Job XXVII, 5); et Paulus apostolus ait: Reddet mihi coronam justitia (II Tim. IV, 8); propheta in septimo psalmo dicturus est: Si est iniquitas in manibus meis (Psal. VII, 4). Non quia sine peccato modis omnibus fuerunt, sed sunt operationes aliquae in quibus fideles homines evidenter appareant innocentes. Sequitur, in tribulatione dilatasti mihi. Tribulatio est enim quae dilatat semper Ecclesiam, quando eodem tempore confessores fiunt, martyres coronantur, totaque turba justorum contritionibus semper augetur. Adjecit: Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Pia mater sibi miserendum esse dicebat, si pro filiis ejus audiretur oratio: quoniam quidquid membris tribuitur, toti corpori sine dubitatione praestatur.