Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.40.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem psalmus David. Verba ista frequenti usu nobis jam debent esse notissima; sed breviter dicta tangamus, omnia diriguntur ad Christum Dominum. Magnificat autem hunc psalmum, quod in quadragenario numero noscitur collocatus; qui calculus emundationi et purificationi frequenter aptatur. Quadraginta enim diebus fuso diluvio ab iniquitatibus hominum terra diluta, est. Quadraginta quoque diebus saucius Moyses ab escis corporeis temperavit, ut divina colloquia mereretur. Eodem modo Elias suffugio se corpore® refectionis abstinuit. Ipse quoque Dominus totidem diebus ac noctibus jejunavit, ut nobis formam beatae purificationis ostenderet. Quadragesimae quin etiam ipsius docemur exemplo. Praemittitur tempus abstinentiae, ut dilutis sordibus peccatorum ad resurrectionem Domini puris mentibus accedamus. Quapropter hunc psalmum inter illa judicemus sacramenta repositum, quae animas nostras coelesti purificatione mundificant; maxime quando de eleemosyna propheta dicturus esi, qua proprie fieri noscitur purgatio peccatorum. Legitur enim: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33).