# In Psalterium Expositio 1.40.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.10

Vers. 9. Verbum iniquum constituerunt adversum me: nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Verbum iniquum dicit, quando clamabant Pilato: Si hunc dimittis, non es amicus Casaris (Joan. XIX, 12). Constituerunt, id est decreverunt, aut etiam definierunt; videlicet quando de Domino Salvatore sententialiter sunt loculi. Dormire est autem a sensibus carnis remissa mentis intentione requiescere, et iterum ad actus vitae nostrae reparato animi vigore remeare. Quod morti dominicae pulcherrime videtur aptatum, quia tanta celeritas resurrectionis fuit, ut dormisse potius quam mortuus aestimetur: resurgens fortissimus, qui ut imbecillis occubuit. Et ne sibi haeretici diutius blandiantur, audiant illum qui dormit ipsum sibi adjicere ut resurgat; sicut ei in Evangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
