Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.40.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Propter innocentiam autem meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Vere sancta innocentia, vere simplicitas, vere humilius beata; ut tot mala passus, nulla se contentione defenderet. Placato animo ibat ad crucem, tranquilla mente moriturus. Omnia verba quoe praedicta sunt per prophetas integerrima veritate complevit. Doluit casibus persequentium, et in cruce positus pro inimicis suis clementissimus exoravit; quoniam hoc et a fidelibus suis faciendum esse decreverat. Et merito dedit praeceptum, qui praemisit exemplum. Sequitur, et confirmasti me in conspectu luo in aeternum. Hic jam beatitudo ipsius sanctae incarnationis exprimitur, qui moribundi corporis infirmiute deposita, homo Deus ex duabus, et in duabus naturis distinctis atque perfectis permanet in gloria sempilema: cujus nomen super omne nomen est, cujus potestas coelo terraeque imperat, cui Omne genu fle· ctitur caelestium, terrestrium, et internorum (Philip. II, 10).