Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.40.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Hic iterum hypotheticus syllogismus hac ratione resplendet: Si omnis beatus intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Attamen omnis beatos intelligit super egenum et pauperem. In die igitur mala liberabit eum Dominus. Hypotheticus autem, id est, conditionalis syllogismus est, qui ex conditionalibus propositionibus [habens absolutam assumptionem, colligit conclusionem. Nunc sequentia videamus. Secunda est species definitionis quae Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec de factis suis unumquemque quid sit ostendit. Dicit enim peccata per operationes eleemosynarum saluberrimas expientur, ut possit beatitudo gloriosissima reperiri. Suadebat nos equidem dignitas rei per locum communem aliquam facere digressionem; ut reconcilia tricem humani generis eleemosynam laudare deberemus. Sed quoniam multorum Patrum sanctissimo atque eloquentissimo ore celebrata est, sufficiat ad eorum libros audientium corda remisisse; ut et illorum desiderium uberius expleatur, et nos coeptum opus, juvante Domino, naviter impleamus. Sed licet mulli Patres de hac re plura conscripserint, oritur tamen inter eos de hoc articulo nonnulla dissensio. Legitur enim: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Scriptum est etiam; Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui eam tradas. Sed si omnes justos quaerimus, imperatam constringimus largitatem. Verum haec causa iu sola pia voluntate consistit: quia non est nostrum prius mores discutere, et sic indigenti» subvenire. Sufficit nobis, ut nos dare aliquid malis artibus nesciamus, nec opiniones hominum captando elati eleemosynam largiamur: sed operemur solo affectu subveniendi, quod nos super omnia praecipit Divinitas intueri. Qui sic dederit, etsi justis non det, juste tamen omnibus erogabit. Sed major opera danda est, ut sanctis viris iu aliqua indigentia subvenire debeamus propter Christum Dominum nostrum, qui dc pauperibus suis in judicio proprio dicturus est: Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit (Matth. XXV, 40). Quid enim dici potest sublimius, quidve gloriosius, quando aut ipsi praetermissi in ignem nos dirigunt, aut remunerati nos ad dexteram collocabunt? m Sed adverte quod dicit, intelligit; ut etiam non petentibus talibus offeratur. Nam qui petenti tribuit; bonum opus efficit; qui vero tacentem intelligit, beatiludinem sine aliqua dubitatione conquirit. Addidit, in die mala liberabit eum Dominus. Diem quidem judicii significat. Sed aliquos movet, quod tam frequenter malam dicit. Omnis homo malum et formidabile juste sibi dicit esse Dei judicium: quia peccatoribus debita poena suspecta est. Nam etsi ejus miseratione liberamur, vigorem tamen judicii ipsius recte pavescimus.