# In Psalterium Expositio 1.40.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.4

Vers. 2. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam ejus: et non tradat eum in manus [mss· A., B., F., in animam] inimici ejus. Petilio ista prophetae certa promissio est, quia sic fieri necesse est: si tamen egenus et pauper pio munere sublevetur. Conservet, dixit: id est, inter mala saeculi perire non faciat; sed ad suam retributionem illaesum sancta conversatione perducat. Vivi autem proprie illi dicuntur, qui se a Christiana fide non dividunt. Nam de illis qui in errore versantur dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60). Ergo vivificet eum dicit, boc est, faciat illum inter electos in sua vivere portione. Addidit, et beatum faciat eum, utique ut in resurrectione ad dexteram collocetur, et in patriam illam beatorum magni Judicis pronuntiatione mittatur. Sed post ilia superiora quae dixerat, rem nimis necessariam tangit, ut dum in isto mundo consistit, peccatorum remissione mundetur: ubi venia optata suscipitur, si devota supplicatione plangatur. Subjunxit etiam, ne in manibus inimici tradatur. Inimicus diabolus est: manus ejus potestas iniqua est; nam quas manus habeat, qui carnem non habet? Ipsa ergo potestas est, qua servos Dei multiplici tentatione castigat. Et animadverte quoties in hoc versu, et, posuit; ut figuram polysyntheton conjunctionis hujus frequenti iteratione monstraret.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
