# In Psalterium Expositio 1.40.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.7

Vers. 5. Inimici met dixerunt mala mihi: quando morietur et periet nomen ejus? Hactenus propheta de beatorum afflictione loculus est, nunc secundo ingressu Dominus Salvator de sua passione dicturus est; ut cum famuli Dei diversis casibus affliguntur, non se a Deo credant esse derelictos, quando Chrisium Dominum talia pertulisse cognoscunt, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV, 20). Inimici vero dixerunt mala, quando falsa locuti sunt. Necesse enim erat ut impii mendacia cogitarent, qui diabolo auctore fremuerunt. Sequitur: quando morietur et periet nomen ejus? Verba sunt dementium Judaeorum; dicebant enim: Si dimiserimus eum, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48); item Caiphas ait: Expedit ut unus homo moriatur pro omnibus, et non tota gens pereat (Ibid., 49). Periit enim nomen ejus, sed ab ipsis qui ei credere noluerunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
