# In Psalterium Expositio 1.40.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.40.9

Vers. 8. Simul in unum susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Susurratio est oris parvissimus sonus sine aliqua vocis distinctione confusus: sermo tractus ab apibus, quarum vox prolata susurrus est. Quod inter illos evenit, qui in auribus ruis murmurare invicem gestierunt. Consilia quippe sua detegere non praesumunt, qui scelerum societate conjuncti sunt. Addidit, omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi. Expressit insaniam furentium insipientiumque populorum. Solent enim pauci esse scelerum auctores. Hic omnes mala cogitasse dicti sunt; ut nemo sit minus nocens. quos una facinoris damnat aequalitas. Quod autem dixit, mala mihi: si effectum quaeris sibi, si votum mihi. Justi siquidem poena non patientis, sed facientis invidia est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
