# In Psalterium Expositio 1.41.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.1

In finem, intellectus filiis Core psalmus David. inter verba usitata filios Core noviter introducit, quae nomina cantorum sunt, non psalmigraphorum; sicut de Idithum in trigesimo octavo psalmo jam dictum est. Ili enim a David ad psalmodiam fuerant electi; sed propter significantiam nominum congruenter titulis videntur appositi; quod magno studio debemus inquirere, ut nobis velut candidissimus nucleus exutus suo tegmine decenter appareat. Hebraice Core dicitur Calvaria: Calvariae vero locus est, ubi Dominum Salvatorem constat esse crucifixum. Quapropter filii Core merito dicuntur, qui unquam gloriosissimum tropaeum coelestis Regis, id est signaculum crucis suscipere meruerunt. Et ideo psalmus hic omni convenit Christiano, qui amore Domini flamma Dominicae duritatis accenditur, sine qua totum abjectum est quidquid in humanis rebus putatur eximium. De qua re hic primus est psalmus, quem octogesimus tertius, et octogesimus quartus subsequuntur. Sed in his nominibus illud meminisse debemus quod beatus Hieronymus ait (In Expos. tituli psal. LXXXIV), omne psalterium sagaci mente perlustrans. Nunquam invenio quod filii Core aliquid triste cantaverint: semper enim in psalmis eorum laeta sunt et jucunda; saecularibusque contemptis coelestia et aeterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
