# In Psalterium Expositio 1.41.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.12

Et Hermoniim a monte modico. Hermoniim parvus mons Juxta Jordanem est positus, sicut Deuteronomii lectione cognoscitur: Accepimus, inquit, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant secus Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Deut. IV, 47, 48). Sed videamus quid nobis significantia etiam hujus nominis tradere videatur. Hermoniim dicitur anathema, quod dicit homo diabolo, quando ad Deum venerit. Et bene dixit, a monte modico: quia non ex altitudine superbiae Deus quaeritur, sed memoria ejus in humilitatibus modicis Invenitur. Quapropter dum perceptum baptismum, dum humilitatem memoriae recondimus, susceptae fidei regulas, donante Domino, salutariter obtinemus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
