# In Psalterium Expositio 1.41.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.14

Vers. 12. In die mandavit Dominus misericordiam uam, et nocte declaravit: Apud me oratio Deo vitae. neae. Diem, otiosum tempus accipiamus, in quo Donini praecepta discuntur. Nam lex ejus in spatio tranquillitatis ebibitur; tunc enim vacat discere, quando non est quod debeat impedire. Sequitur, et nocte declaravit; illud utique quod discitur in quiete, in tribulatione declaratur. Prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur; sicut legitur: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis (Eccl. XXXV, 26); ita fit ut nocte declaretur, quod in die discitur. Addidit, Apud me oratio Deo vitae meae; ac si diceret, intra me est sacrificium quod offeram Deo. Quod est istud sacrificium? Oratio utique quam Deus non spernit, quam supra victimas eligit: cum tamen devotione purae mentis offertur. Sed iste Dominus Deus est vitae nostrae; quia dum peccatis nostris facientibus morimur, ejus clementiae remissione salvamur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
