Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.41.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Vers. 17. Spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Quaerendum est quid significet repetitio ista verborum: quoniam in his litteris nihil superfluum, nihil constat esse confusum. Videtur autem mihi quinquepartitum syllogismum forsitan hic reperiri, quem Cicero oratoribusstimat applicandum; ut evidenter appareat imitatores eos fuisse, non auctores talium regularum. Nunc istius argumentationis distincte membra reddamus. Propositio est enim: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino: quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Probatio propositionis qualuor versibus qui sequuntur, procul dubio continetur adjuncta. Deinde provenit assumptio: Dicam Deo, susceptor meus es: quare me oblitus es? quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Sequitur duobus aliis versibus probatio assumptionis. Infertur postremo sub repetitione primi versus, propositi syllogismi decora conclusio: Quare tristis es, anima mea? etc. Quae repetitio in lege quinquepartiti syllogismi celeberrima etiam nunc habetur. Nec moveat quod in propositione duobus versibus haec sententia videtur extensa: hic autem sub uno versu constat esse constrictam; decuit enim ut in fine quod supra latius videtur esse propositum.