# In Psalterium Expositio 1.41.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.6

Vers. 4. Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Causam reddit filius Core, quare juges lacrymas fudit. Hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet, sustinete profecto quae volumus, quae jubemus. Quis in ista afflictione non fleret, habere conscientiam rectam, et pravorum subjacere conviciis: quando ultra omnes dolores est, illum insultantem cernere, quem cognoscis conscientiae pravitate sordere? Et respice convenientiam rerum: quoniam sicut lacrymas suas assiduas designavit, ita et imputationes fuisse continuas dicit; ut omnia sibi concordent, quae sacris lectionibus continentur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
