# In Psalterium Expositio 1.41.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.8

Vers. 6. Admirabilis usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Hic reddendum est, quod in superiore versu dixit, in locum tabernaculi. Ingrediebatur enim admirabile tabernaculum, qui tam iniquis imputationibus cedere nesciebat. Dicebatur enim illi: Ubi esi Deus tuus? Sed ille Deum tantopere desiderabat, quanto in eum insultatio nefanda surrexerat. De isto vero tabernaculo usque ad illam futuri saeculi domum Dei pius incola festinabat, ne mundi hujus desideria sancto viro viderentur accepta. Sed quomodo illuc ire sanctissimus ambiebat? In voce scilicet exsultationis et confessionis. Exsultalio ad psalmodiam respicit, confessio ad peccata deploranda: quae duo juncta perfectum utique efficiunt Christianum. Sequitur, sonus epulantis. Definitio brevis quid sit exsultatio et confessio, id est sonas epulantis; quia sonus ipse animam pascit, et epulas illi suavi delectatione concedit. Quid enim dulcius, quidve salubrius quam Deum laudare, et reum se semper arguere? Finita esi pars quae sitim habendam dicit in Domino: sed rursus in sequenti parte per magnas subtilesque argumentationes hoc iterat: ne per tristitiam mentis cessare videretur a desiderio, quod probabili ardore conceperat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
