# In Psalterium Expositio 1.42.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.42.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.42.9

Conclusio psalmi. In superioribus psalmis propter perfectorum animos ad virtutis culmen erigendos multas legimus introductas esse personas, modo Ecclesiam, modo poenitentem, modo prophetam, modo Idithum, modo filios Core, magna patientiae virtute proloquentes: nunc autem sermo mediocris ac lenior adhibetur, qui ad devotum pertineat Christianum; ut nemo vel imbecillis de sua mediocritate diffidat, quando unusquisque reperit ad quod per Dei gratiam prona mente festinet. Nam et isti desideranti ad atria Domini pervenire. quadragesimus secundus calculus competenter aptatus est. Tali enim numero mansiones illae in eremo sacratae sunt Hebraeorum. Quadragesima etiam secunda generatione ab Abraham Dominus Salvator advenit, et mundum sua visitatione salvavit; ut merito et iste fidelis ad regnum Domini perventurus credatur, qui pristino illi munero sociatus esse cognoscitur. Omnes ergo bic virtutes, omnes delectationes invenit anima fidelis; ut consolari se ac recreare per Dei gratiam possit, quisquis igniculum illum divinae charitatis acceperit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
