# In Psalterium Expositio 1.44.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.10

Vers. 9. Oleo laetitia prae consortibus tuis.· myrrha, gutta, et casia a vestimentis tuis. Duplici modo unctionem illam sanctam provenisse significat. Oleum lae· titiae est peccati maculam non habere; unde se conscientia semper exhilarat, quando nulla recordationis asperitate mordetur. Prae consortibus tuis, prae filiis hominum dicit, quos et ipse in Evangetio fratres appellat. Ideo autem dictum est, prae consortibus tuis, quoniam hanc benedictionem supra omne humanum genus cognoscitur accepisse, ut unctus singulariter caeteros ungere debuisset. In illo enim fons est benedictionis, a quo, prout ipsi visum fuerat, per universos electos compete ater emanat. Sed haec omnia carni conveniunt, cui piissimum et gloriosissimum Verbum unitum est pro salute cunctorum. Sequitur, myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis. Saepe diximus species terrenarum rerum indicia nobis coelestium demonstrare virtutum, quia non poteramus quidquam de illa majestate cognoscere, nisi nobis de ipsa aliquid por mundanas similitudines appareret. Et ideo posteriora versiculi istius prima fronte declaremus, ut nomina quae praecedunt clarius elucescant Sanctum Domini corpus quoddam Deitatis fuisse cognoscitur vestimentum. Nam sicut vestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et majestas Verbi infidelium oculis carnis velamine videbatur abscondi. Ab hoc ergo vestimento, id est incarnationis arcano congrue venisse dicitur myrrha, gutta et casia. Myrrha mortem significat, quam pro hominum salute suscepit. Gutta vero quae dicitur ammoniaca duritiae curat ab aliqua necessitate contractas. Quae pulchre Incarnationi Domini comparatur, quia duritiam cordis humani sancta praedicatione dissolvit. Casia, quae a nostris fistula dicitur, redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur, quoniam hoc herbae genus aquosis locis dicitur inveniri. Ilis rebus etiam odor inest suavis, ut merito sanctae incarnationi et virtus herbarum et odoris suavitas cpraparetur, sicut in Canticis canticorum Sponsa dicit: Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
