# In Psalterium Expositio 1.44.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.11

Vars. 10. A domibus eburneis: ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo. In quarto modo a persona Spousae laus sumitur Christi. Dicit enim propheta unde veniat Sponsae gloriosissima pulchritudo, quae ad Domini dexteram locata consistit; id est a domibus eburneis, quod signi Oea t ornata palatia, quae copioso ebore vestiuntur. Sed ebur non ad solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephas, cujus haec ossa sunt, nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimo valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjugo secunda non utitur; hoc pudicis feminis docenter aptatum est, quia illae in domibus eburneis mansisse noscuntur, quas per car…itatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc enim translationem probaverunt doctissimi Patres Augustinus et Hieronymus. Ex quibus te delectaverunt, dicit, id est ad te non proprio cucurrerunt judicio, sed tua delectatione perductae sunt. Filiae regum, sive hominum fidelium qui regunt corpora sua, et perducunt filias quae sacro baptismate generantur; sive imperantium; quod frequenter comtingit, ut relicto palatii dominatu soboles principum eligant divina servilia. Ideo enim addidit, in honore tuo, ut religiosam mentem tali designaret indicio. Non enim in honore patrum suorum delectatae sunt, sed in honore Domini Salvatoris.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
