# In Psalterium Expositio 1.44.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.12

Vers. 11. Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Mirabili totum relatione describitur. Quae figura dicitur characterismos, Latine (sicut saepe diximus) descriptio vel informatio nominatur. Ante oculos enim intelligentiae reddit quae aspectu corporeo non videntur. Prius enim Sponsi pulchritudo laudata est, postea virtus ejus asserta, tertio sedes ipsius potestasque narrata est. Et quia nuptiale gaudium agebatur, odoris suavissimi species sub mysticis interpretationibus noscuntur adbibitae. Quarto dicitur ipsius quoque Reginae unde veniat mirabilis pulchritudo. Tune ad divinam dexteram ornata pretiosis virtutibus collocatur, ut omnis anima fidelis in supernam contemplationem porrecta, coelestia vota conspiciat, sciatque qualem illi in terris debeat exhibere reverentiam, quam In coelo sic intelligit honoratam. Ipsa est Regina quae in Canticis canticorum dicit: Osculetur me osculo oris tat (Cant. I, 1), et caetera quae mysticis aenigmatibus ille textus eloquitur. Et considera quin sedem superius laudavit Domini Salvatoris: hic autem a dextris astitisse Reginam dicit, quia dextera honorabilis pare est Sponsi, quem caput constat esse Ecclesiae. Sequitur, in vestitu deaurato. Aurum ad charitatis debemus aptare fulgorem, qua virtute circumdata sancta resplendet Ecclesia. Et ne solam ibi intelligeres esse charitalem, in vestitu, dixit, deaurato, non aureo. Deauratum enim dicimus, quando superducta species auri In aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra virtutes alias gratia charitatis apparuit, quia omnia ejus fulgor excellit. Addidit, circumamicta varietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum. Sed hic varietatem, aut linguas multiplices significat, quia omnis gens secundum suam patriam in Ecclesia psallit auctori; aut virtutam pulcherrimam diversitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas quae oculis Domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura contexitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
