Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, el obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Sponsi laude cantata, nunc Sponsae praeconia totidem modis, sed longe submissius a i que humiliter offeruntur. Decebat enim vel secundo gradu illaudatam non retinquere, quae tali ac latita meruit copulatione gaudere. Primus ergo istius laudis modus est a specie, sicut inferiore versu declaratur. Nunc ad exponenda verba veniamus. Stanti ergo ad dexteram Domini, übi beatorum locus est, dicit: Audi, id est prophetas, qui incarnationem Domini veraci promissione cecinerunt; quatenus audita crederet, et credita mox videret. Filiam vero merito propheta vocat Ecclesiam; quia ejus praedicationibus sanctis genitus est populas Christianus. Et vide, sub gratulatione dicendum est: quoniam Sponsus qui tibi promittebatur advenit, in quo est amor, gloria, et gaudium tuum. Sequitur, et inclina aurem tuam; quod oportebat Ecclesiam facere, ut honorabiliter prophetae verba perciperet. Obliviscere vero, dixit, populum tuum; id est desere, et a tuis animis aliena effice conventicula paganorum, sive superstitiones insanissimas Judaeorum. Domum Babyloniam significat, quae contra Ecclesiam Christi nequissimis incolis gaudet; et in hoc mundo possidens confusae plebis animum, partem sibi vindicat perditorum. Patris tui, diabolum dicit, qui revera illam confusionis domum secundum nominis sui interpretationem noscitur possidere. Sed considera quod haec Ecclesia tunc ibi morabatur, cum caelestis Sponsi gratiam non haberet; unde et fusca legitur: tunc autem nimio pulchritudinis decore perfusa est, quando cam Dominus de gentibus est dignatus eligere.