# In Psalterium Expositio 1.44.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.14

Vers. 13. Quonium concupivit Rex speciem tuam: quia ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Hic est modus laudis quem superius diximus a specie. Rex itaque iste Salvator est Dominus, qui concupivit Ecclesiam praevaricationis culpa in sorte diaboli constitutam, quam speciosissimam fecit ipse, non ceperit. Foeda erat, cum eam tenebat invasor: pulchra facta est, cum ad suum remeavit auctorem. De qua legitur, quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Et considera quod haec Sponsa quasi simili laudatur initio, sicut superius de Sponso dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum. Sed ille in specie sua habere dictus est pulchritudinem singularem; haec vero ideo pulchra est, quia sibi eam sociavit Sponsus, Sic totum distincte varieque dicitur; quamvis ipsis lineis et Sponsa laudetur. Sequitur, Quia ipse est Dominus Deus tuus. Non ille quem patrem dicebas, non qui te fecerat tenebrosam; sed iste est Dominus Deus tuus, qui pristinam submovens foeditatem, pulchritudinem tibi contulit nuptialem. Infertur quoque sententia salutaris: Et adorabunt eum, id est omnes populi qui te [mss. A., B., F., de] sua congregatione sanctam Ecclesiam reddiderunt: ipsi adorabunt non te, sed Dominum; quia honor tuus in illo est, et beatitudo tua est ejus gloria sempiterna.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
