Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Omnis gloria ejus filiae regum ab intus: in fimbriis aureis circumamicta varietate. Vides quemadmodum in Ecclesiae praeconio perseveret. Gloria est siquidem Ecclesiae, quando filiae principum, sive justorum convertuntur ad Dominum, et secreta se cupiunt devotione cordis offerre. Ab intus enim significat secreta sensuum, non concrepantium labiorum: ubi interior homo tacita cogitatione revolvit quod ad divina mysteria pertinere cognoscitur. Sic enim et in Canticis canticorum de Ecclesia dictum est: Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant, II, 4). Istam locutionem filiae regum ab intus, inter propria legis divinae connumera, quam in communione [ed. ,commune] non invenies. Sequitur, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Fimbriae sunt finitima vestium. quae in stamine colligatae tanquam capillorum segetes dependent; per quas hominum vita significatur extrema. Haec non deaurata (ut supra) sed nunc illi esse aurea profitetur; quia in fine tota perfectio est, ubi charitas non tanquam deaurata conspicitur, sed jam plenissima tauquam aurea reperitur. Circumamicta vero varietate, dicit, propter varias virtutes fidelium, quas superius constat expositas. Quibus diversitatibus induta, necesse est discolori amictu catholica vestiatur Ecclesia. Hoc et vestis illa significavit Aaron, quae auro, purpura, bysso, cocco, hyacinthoque contexta est.