# In Psalterium Expositio 1.44.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.19

Vers. 18. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Venit ad quartum modum, in quo supra descriptum est a gradibus eburneis Ecclesiam venisse, quae ad dexteram Regis ornata consisteret. Nunc autem potenter exponitur quanto incremento haec Sponsa profecerit, ut pro antiquis patribus, id est idolorum cultoribus, nati sini illi filii apostoli, quos principes praedicationis in toto terrarum orbe transmisit. Sed quantum sunt ista disparia, tantum laudatur Ecclesia. Illi enim erant seductores erroris, isti magistri veritatis; illi seminabant exitia, isti hortabantur ad vitam. O laus digna tantae laetitiae, quale fuit hostis complexus fugere, et Tonantis nuptias invenire! Qui locus merito dicitur laus a prole, quoniam hic posteritas sancta praedicatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
