Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie: propter ea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum soeculi. Memores dicit, sed populos Christianos, qui in ejus praedicationibus per diversas hominum generationes piis voluntatibus perseverant. Mirabilis gloria, summumque praeconium, inter hominum tam multiplices successiones nunquam finem laudis accipere. Sequitur, propterea populi confitebuntur tibi. Omnis enim Christianus cum symboli sacramenta reddiderit, in Ecclesiae facie confitetur; quae confessio fit aeterna, quia vera et pia est. Nam quod addidit, in saeculum saeculi, futura significat, quando omnis adversitas conquiescit, et repat sola justitia, diaboli contrarietate deleta.