# In Psalterium Expositio 1.44.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.7

Vers. 6. Sagittae tuae acuite potentissimae; populi sub te cadent in corde inimicorum Regis. Sagittae acutae sunt verba Domini Salvatoris, hominum corda salutariter infigentia; quae ideo vulnerant ut sanent, ideo percutiunt ut liberent, ideo prosternunt ut erigant. Sed videamus hoc telum verbo Det qua similitudine comparetur. Sagittae est lignum ferro armatum, cujus prima pennata sunt; sic verbum Dei ex ligno crucis egrediens, et fortitudinem penetrandi habet, cl velocitatem quo voluerit perveniendi. Supra gladium posuit quod proxime vulnerat; hic sagittas quae longe diriguntur: scilicet ut incomprehensibilis potentia hac Similitudine monstraretur. Acutae pertinent ad transforationis celeritatem. Potentissimae, quia nulla illis materia quamvis durissima probatur obsistere, quando eis insitum est effectum suae voluntatis implere. Populi sub te cadent, conversiones significat hominum: quando credentes in humilitatem feliciter cadunt, qui prius vitio praesumptionis erecti sunt; sicut Paulo apostolo contigit, qui vocis Domini sagitta penetratus, in faciem quidem persecutor corruit, sed eum continuo apostolum Domini dextera sublevavit. In corde, exponit quod superius ait, cadent, non pedibus quibus corpora sustinentur, sed corde quo animae perfidia sublevatur. Ibi enim qui poenitens cadit, resurgit; et de sua iniquitate dejectus, ad salutaria Domini mandata transfertur. Inimicorum Regis, inimicos Christi dicit, qui a lege superna contraria voluntate dissentiunt. Hoc est quod titulus psalmi praecinuit dicens: Pro his qui commutabuntur, filiis Core.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
