Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Sedes tua Deus in saeculum saeculi; virga recta est virga regni tui. Venit ad laudationis tertium modum, qui recte dicitur A causa judicii. Hic enim sedes Dei ad judicium pertinet futurum, in quo omnia veraciter aeternus Moderator examinat atque dijudicat. In saeculum saeculi; quoniam quidquid constituerit, nulla poterit temporis successione dissolvi. Virgam vero regulam divinae significat aequitatis, quae veraciter recta dicitur, quia nulla pravitate curvatur. Virga ista justos regit, impios percutit, continet veraciter supplicantes. Sed haec virga non de cespite arboris egreditur, sed ab ipsius Deitatis virtute procedit. Fortitudo invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina; de qua in alio quoque psalmo dicendum est: Virgam virtutis luce emittet Dominus ex Sion: dominaberis in medio inimicorum tuorum (Psal. CIX, 2). Hanc enim virgam regii honoris insigne, sceptrum dicebat antiquitas, designans in ea virtutum Regem Dominum Salvatorem.