# In Psalterium Expositio 1.44.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.9

Vers. 8. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus Deus tuus. Ipsa est virga recta, amare aequitalem et odisse nequitiam. Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui et actus pessimos exsecratur, quoniam diversis qualitatibus eodem tempore non est in uno locus, nec potest ipso momento ibi nigrum videri, ubi candor insederit. Nam et praesentia lucis noctis absentia est, sic et veritatis amor est odium falsitatis. Unde a quibusdam pulchre definitum est: Substantia est contrariorum capax, sed non uno tempore. Sed bis rebus quae praemia sint reddita subter exponit: Propterea unxit te Deus Deus tuus. Unctus christus et regem significat et sacerdotem, quia dignitates istae sumebantur per sacratissimas unctiones; nam et ipsum nomen christi a sancto chrismate vocitatur. Sed ab illa parte unctus dicitur, qua dispensatione et natus, et mortuus, et resurrexisse veraciter dicitur Christus. Caeterum deitas ejus nullo munere, nullo honore indiguit adjuvari. Repetito autem ista qua dicitur Deus Deus, praeconium magma dilectionis ostendit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
