# In Psalterium Expositio 1.45.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.12

Vers. 10. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus insidiae sunt infidelium, quae conterentur virtute veritatis, quando ad nihilum insana vota redigentur. Arma hic significant superstitiosa certamina paganorum, quae merito dicuntur esse frangenda, quando fidelium concertatione superantur. Scuta defensiones significant perfidorum f quae ad liberationem hominis coelestis ignis incendio concremantur. Sed miles iste diabolus est, cujus ad salutem aiyus conteritur, arma franguntur, scuta incendio concremantur. Non enim aliter potuisset evadere, nisi quae putabat sua munimina perdidisset. Sive omnia quae dicta sunt, ut quibusdam placet, ad incentiva vilia possunt referri. Exue nos, bone Rex, armis diabolicis, quibus non defendimur, sed gravamur; et illo nos spirituali gladio praecinge, qui nobis et salutem conferat et munimen.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
