# In Psalterium Expositio 1.45.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. In ipso principio psalmi, categoricus nobis syllogismus arridet. Dicit enim: In tribulationibus quae invenerunt nos nimis, Deus noster refugium, et virtus, et adjutor est. In tribulationibus non timebimus cum conturbata fuerit terra. In tribulationibus igitur quae invenerunt nos nimis, non timebimus cum conturbabitur terra. Nunc minutatim dicta tractemus. Quam pulchra bre visque complexio; quasi interrogarentur; Quid est Deus noster? Respondent: Refugium, et virtus, et adjutor. Haec species definitionis est quinta, quae Graece κατά… … λβξιν, Latine ad verbum dicitur: quoties unamquamque rem verbis singulis quid sit ostendimus. Additum est, noster, propter falsissimos Christianos, quorum Deus non solet esse refugium. Refugium ergo fidelium est, quando eos de animae periculo liberat. Virtus, quando stabiliter mentes eorum ab iniquo saeculi errore custodit. Sequitur, adjutor in tribulationibus. Hic misericordia supernae majestatis per diversas definitiones exprimitur, quae in tribulationibus et suscipit et defendit. Tribulatio vero pia Deum nobis misericordem facit, reatum solvit; et tunc specialiter subvenit, cum nos de se confidere velle cognoscit; sicut dicit Apostolus: Tristitia enim quas secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10). Et ne has tribulationes leves putares, addidit, quae invenerunt nos nimis; ut nihil mediocre crederes, quod nimium fuisse sentires. Convenienter autem pericula exaggerata sunt, ut eorum destructor potentissimus appareret.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
