Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.45.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tempus illud praedictae tribulationis exponitur, quando adventu Domini Salvatoris, cum de novitate tanti miraculi Judaeorum corda turbata sint, sancti viri timere non poterant, qui in ejus nomine ac virtute praesumebant. Sequitur, et transferentur montes in cor maris. Hoc utique factum est, quando montes, id est apostoli, relictis incredulis Judaeis, in cor maris, hoc est ad praedicandum gentibus transierunt; sicut in Actibus apostolorum legitur: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Quo exemplo advertimus, montes illos pio cacumine praeminentes, et fidei soliditate firmissimos, in cor maris, id est ad fidem omnium nationum fuisse translatos. Et inspiciendum quod aridae terrae perfidiam Judaeorum, aquis vero salsis credulitatem gentium comparavit, ut illa corda in malum durata agnosceres; haec autem evangelico sale condita veraciter aestimares. Cor enim non habet mare, sed homines.