# In Psalterium Expositio 1.45.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.5

Vers. 3. Sonaverunt [ed., sonuerunt], et turbata sunt aqua eorum: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. In superiori sensu permansit; adhuc enim illa perturbatio exponitur, quae facta est de adventu Domini Christi. Sonasse dicit apostolos praedicationes suas, quasi alicujus fragoris robustissimam vocem, quae non tantum auribus, quantum mentibus insonaret. Quo tempore turbatas asserit aquas, id est saeculi hujus innumeras gentes, quae de tali fuerant admiratione perterritae. Haec figura dicitur parabole, id est comparatio, cura res genere dissimiles qualitativa comparatione sociamus. Sed intuendum, quoniam hoc per decorem pulcherrimae comparationis dictum est. Tunc enim aquae plurima confusione turbantur, quando in marinis visceribus constructorum dejicitur magnitudo; et grandem sonitum reddunt, cum magno pondere fluenta percusserint. Hoc utique contigit, quando apostolorum grandisona praedicatione totus mundus intremuit, et ad Domini se credulitatem limpidato postea corde revocavit. Sequitur: Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Hic alios montes dicit, hoc est saeculi potestates. Nam et in bono accipiuntur et in malo. Sed montes Dei stabiles atque decori sunt; montes vero diaboli mutabiles atque squalidi. Potestates enim mundanae turbatae sunt, quando contra religionem Dei leges pagani principes sacrilegas inferebant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
