# In Psalterium Expositio 1.45.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.6

Vers. 4. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Superius terrores habitos dixit, quos de praedicatione nova mundus accepit: nunc beneficia quae collata sunt Ecclesiae de adventu Domini Salvatoris edicuntur, ut merito divisionem diapsalmatis immutatio sensus acceperit. Intuere quae dicuntur, qua proprietate distincta sint. Civitas Dei impetu fluminis laetificata requievit. Et ut istum fluvium irrigatorem cognosceres animarum, non dicit satiasse, sed laetificasse civitatem. Iste namque est fluvius, de quo ipsa Veritas dicit: Qui credit in me non sitiet unquam, sed flet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam· (Joan. IV, 13, 14). Et bene dixit: Impetus fluminis, quia nihil palustre, nihil morosum cursus ejus sustinet, cum se potentia Divinitatis infuderit. Additum est, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Tabernaculum Altissimi est sive Ecclesia, sive humani cordis gloriosa susceptio; quod utrumque constat esse sanctificatum, quando Verbum caro, factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
